[41] EPISTOLA XLI.

Clarissimo viro, eruditione & virtute praestanti

D. PETRO MEDMANNO,

In aula Electoris Coloniensis amico suo.

S.D.

Etsi silentium tali tempore moleste fero, tamen non suspicor te voluntatis alienatione tacere. Scio enim summum esse pectoris tui candorem & constantiam dignam viro bono. Sed tamen dolore aliquo impediri te metuo, quo minus scribas. Liberabis ergo me magna molestia, si aliquid literarum miseris. Hodie Lipsiae sunt deliberationes de Episcopo Mersburgensi, de quibus pauca Bucero scripsi: nondum enim plura sciebam. Mitto tibi pagellas, quarum lectio fortasse jucundior est, quam historia conventus, quam audio paulatim fieri perturbatiorem. Impendent fatales poenae generi humano, quas ut DEUS mitiget, oremus. Clamemus ad DEUM, ut Propheta, cum irasceris DEUS recordare misericordiae tuae. Bene vale & rescribe. Die ultimo Aprilis.

PHILIPPUS MELANTHON.